I. 7. Occultae musices nullus respectus. lxxxiv

Occultae musices nullus respectus. Graecis quondam celebratum adagium, cujus sensus est, quamvis egregias ingenii dotes, si non proferas, perinde esse quasi non habeas. Quo videtur allusisse Persius cum ait :

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.

Extat et in Hebraeorum proverbiis, nempe Ecclesiastici capite vicesimo, simile quiddam : Sapientiae reconditae et thesauri abstrusi nullam esse utilitatem. Hoc nostrum refertur a Suetonio in vita Neronis imperatoris, quem scribit imperatoriae dignitatis oblitum usqueadeo musices studiosum fuisse, ut non modo nihil omitteret eorum, quae generis ejus artifices vel conservandae vel augendae vocis gratia factitarent, verumetiam in scenam prodire concupiverit, subinde inter familiares Graecum proverbium jactans : Occultae musicae nullum esse respectum. Vsurpat idem Aulus Gellius libro Noctium XIII., capite ultimo. Nosti, inquit, magister, verbum illud scilicet vetus : egregiam musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei. Vsurpatur a Luciano in Harmonide : Οὐδὲν γὰρ ὄφελος ἀπορρήτου, φάσι, καὶ ἀφανοῦς τῆς μουσικῆς, id est Nulla enim utilitas occultae, quemadmodum proverbio dicunt, et abstrusae musices. Allusit huc haud dubie Ovidius, cum ait :

Tu licet et Thamyram superes atque Orphea cantu,

Non erit ignotae gratia magna lyrae.

Sunt autem nonnulli mortales, qui vel nativo quodam ingenii vitio vel data etiam opera quae sciunt, dissimulant et aliis gravantur impertire. His illud nonnunquam evenire solet, ut pro indoctis negligantur. His adscribendum quod Graeci τυφλὸν πλοῦτον appellant, id est caecas divitias, reconditas opes et abstrusas. Ad hunc modum vocat Plutarchus compluribus locis atque item Lucianus. Hoc dictum Plutarchus in vita Lycurgi testatur vulgo apud Lacedaemonios fuisse jactatum, quod illic Plutus servaretur inhonoratus non aliter quam imago picta inanimis et immobilis. Sic enim Lycurgus instituerat rempublicam, ut divitiae nec usui cuiquam esse possent nec ornamento.

Index Adagiorum