I. 1. Deux ex improviso apparens. lxviii

Θεὸς ἀπὸ μηχανῆς ἐπιφανείς, id est Deus ex improviso apparens. In eos dicitur, quibus in rebus perplexis praeter spem exoritur aliquis, qui salutem adferat negotiique difficultatem expediat. Sumptum est a consuetudine tragoediarum, in quarum plerisque machinis quibusdam deus aliquis ostendebatur, idque non in scaena ipsa, sed e sublimi, qui repente commutatis rebus fabulae finem imponeret. Id quod testatur et M. Tullius libro De natura deorum primo, ut cum sic ait : Quod quia quemadmodum natura efficere sine aliqua mente possit, non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad deum, cujus operam profecto non desideraretis, si immensam et interminatam in omneis parteis magnitudinem regionum videretis. Nec dubium est, quin Tullius imitatus hic sit illud ex Platonis Cratylo : Εἰ μὴ ἄρα δὴ ὥσπερ οἱ τραγῳδοποιοί, ἐπειδάν τι ἀπορῶσιν, ἐπὶ τὰς μηχανὰς ἀποφεύγουσι θεοὺς αἴροντες, id est Nisi sane quemadmodum tragoediarum scriptores, sicubi haeserint, ad machinas confugiunt deos sustollentes. Quem Platonis locum ob ignoratum proverbium Latinus interpres perperam aut certe obscure vertit. Nimirum hunc in modum : Nisi forte quemadmodum tragici, quoties ambigunt, commentitiis quibusdam machinamentis ad deos confugiunt. Ad eundem lapidem impegisse videtur, qui Lysandri vitam transtulit e Plutarcho. Cum enim Lysander instituisset innovare rempublicam perpenderetque negotium esse difficilius quam ut vulgaribus consiliis posset expediri, fecit quod poetae solent in tragoediis  : fictos oraculis ac deorum religione studuit quod constituerat efficere. Graeca sic habent : Ὥσπερ ἐν τραγῳδίᾳ μηχανὴν αἴρων πρὸς τοὺς πολίτας λόγια πυθόχρηστα καὶ χρησμοὺς συνετίθει καὶ κατεσκεύαζεν, id est Quemadmodum in tragoedia machinam tollens apud cives responsa velut a Pythio reddita et oracula componebat apparabatque. Idem subobscure, sed sane quam eleganter indicat Aristoteles libro Τῶν μετὰ τὰ φυσικά primo, Ἀναξαγόρας τε γάρ, inquiens, μηχανῇ χρῆται τῷ νῷ πρὸς τὴν κοσμοποιίαν. Ὅταν γὰρ ἀπορήσῃ διὰ τίνα αἰτίαν ἐξ ἀνάγκης ἐστί, τότε ἕλκει αὐτόν. Ἐν δὲ τοῖς ἄλλοις πάντα μᾶλλον αἰτιᾶται τῶν γινομένων ἢ νοῦν. Quae quidem verba sic licebit vertere : Nam Anaxagoras mente perinde quasi deo quopiam tragico, qui repente solet ostendi, utitur ad condendum mundum. Etenim cum haeret in explicanda causa, quare necessario sit, tum illam adducit. Porro reliquis in rebus, quidvis potius causam facit eorum quae fiunt quam mentem. Unde in Graecorum tragoediis illud poene sollenne est : Πολλαὶ μορφαὶ τῶν δαιμονίων, id est Multae formae deorum, etc. Cum inducto numine fabulam explicant, veluti in Oreste Euripidis Apollo in mediis tumultibus apparens res turbatissimas subito componit. Hujus rei exemplum videtur ab Homero ductum, qui quemadmodum Iliados primo Palladem inducit, ut ferocientem Achillem compesceret, ita compluribus aliis locis numen aliquod allegat. Quod quidem Horatius in Arte poetica vetat in comoediis fieri, nisi rerum difficultas major sit quam ut possit humana ope explicari :

Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus

Inciderit.

Qua ratione Plautus in Amphitryone Jovem induxit eoque tragicocomoediam vocat. Lucianus in Philopseude : Καὶ τοῦ λόγου θεὸν ἀπὸ μηχανῆς ἐπεισκληθῆναί μοι τοῦτον ᾤμην ἀπὸ τῆς τύχης, id est Ac juxta proverbium arbitrabar hunc mihi perinde quasi deum quempiam repente apparentem a fortuna fuisse adductum. Allusit eodem in libro De mercede servientibus : Οἰκεῖοι γὰρ τῆς τοιαύτης τραγῳδίας οὗτοί γε, ἤ τιν᾿ ἄλλον ἐκ μηχανῆς θεὸν ἐπὶ τῷ καρχησίῳ καθεζόμενον, id est Nam hi peculiariter a hujusmodi tragoediam pertinent ; aut alium deum quempiam de repente exortum atque in antennis considentem. Huc respexit Euripides in Iphigenia Aulidensi : Θεὸς ἐγὼ πέφηνά σοι μέγιστος, id est Equidem deus tibi maximus apparui. Lucianus in Sectis : Ἐπιστάς, τὸ τῶν τραγῳδῶν τοῦτο, θεὸς ἐκ μηχανῆς ἐπιφανείς, id est Assistens juxta tragoedorum proverbium, deux ex improviso ostensus. Apud Athenaeum libro sexto lurconem quendam querentem facit poeta nescio quis, quod piscium venditores vix ostensos pisces statim subducerent :

Καὶ θᾶττον ἀποπέμπουσι τοὺς ὠνημένους

Ἀπὸ μηχανῆς πωλοῦντες ὥσπερ οἱ θεοί,

id est

Et venditos mox eximunt aspectui

Venduntque tanquam e machina ritu deum.

Proinde quoties salus ex insperato ostenditur, id deo solet asscribi. Ita Plinius libro vicesimoquinto : Quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere dixerim, deus. Idem libro vicesimoseptimo : Hic ergo casus, hic est ille, qui plurima invenit in vita deus.

Index Adagiorum