I. 7. Excubiarum causa canens. lxxviii

Φρουρᾶς ᾄδων, id est Excubiarum gratia canens. Dicebatur olim in hominem vigilantem ac diligentem ; inde ductum, quod qui excubias agunt, canere consueverunt, veluti vigiliarum taedium cantu solentur vel ne interim obdormiscant. Sic ait Strepsiades in Nubibus Aristophanis male acceptus in schola Socratis :

Φροῦδα τὰ χρήματα, φρούδη χροιά,

Φρούδη ψυχή, φρούδη δ᾿ ἐμβάς·

Καὶ πρὸς τούτοις ἔτι τοῖσι κακοῖς

Φρουρᾶς ᾄδων

Ὀλίγου φροῦδος γεγένημαι,

id est

Cassi nummi cassusque color,

Cassa est anima, cassae soleae.

Hisque malis accidit et illud,

Dum canto vigil poene interii.

Effertur autem bifariam paroemia : Φρουρᾶς ᾄδων καὶ Φρουρὸς ᾄδων. Alluditur ad hanc vocem φροῦδος, quae significat cassum et inanem.

Index Adagiorum