I. 7. In antro Trophonii vaticinatus est. lxxvii

Ἐς Τροφωνίου μεμάντευται, id est In Trophonii antro vaticinatus est. De homine vehementer tristi tetricoque, propterea quod olim creditum est eum, qui in Trophonii specum descendisset, postea nunquam ridere. Aristophanes in Nubibus :

Ὡς δέδοικ᾿ ἐγὼ

Εἴσω καταβαίνων ὥσπερ ἐς Τροφονίου,

id est

Ut videlicet horrui

Haud aliter ac subiens specum Trophonii.

Porro historia de Trophonio varie narratur a Graecis. Quidam aiunt hunc Trophonium in secandis saxis summum artificem fuisse fanumque subterraneum extruxisse in Lebadia, Boeotiae regione, quod Trophonii vulgo cognominatum est nimirum ab artifice. Dein qui sciscitarentur oracula, in aditu specus sedere solitos, nudos atque inde flatu quodam abripi sub terram. Gestare autem secum placentas quasdam, quas lemuribus et serpentibus occurrentibus objicerent. Deinde percepto oraculo rursus per alium hiatum in summam terram restitui. Alii narrant hoc pacto : Agamedes Stymphali, quae est Arcadiae pars, rex erat. Is uxorem duxit Epicasten, cujus filius erat Trophonius. Ii ejus tempestatis mortales omneis artificio superabant ac Delphicum templum extruendum receperant atque in Helide aerarium quoddam condiderant Augeae, ubi aurum suum reconderet. Qui postea soluta lapidis cujusdam commissura, quam in hoc ipsum reliquerant, noctu ingressi pecuniam furari consueverunt socio Gercyone, Agamedis germano, atque Epicastae filio. Quae res cum vehementer perplexum haberet Augeam, forte fortuna accidit, ut Daedalus Minoem fugiens ad eum diverteret. Hunc exoravit Augeas, ut arte quapiam fures hos investigaret. At Daedalus laqueos quosdam summo artificio constituit, quibus Agamedes captus est. Id conspiciens Trophonius non esse effugium capite Agamedis amputato, ne posset agnosci quis esset, una cum Gercyone Orchomenon aufugit. Hos cum Augeas auctore Daedalo persequeretur, et illinc aufugerunt : alter nempe Gercyon Athenas, ut testatur Callimachus, in Arcadiam, alter vero in Lebadiam, Boeotiae regionem. Ubi parato sibi domicilio subterraneo per omnem vitam perseverabat. Quo defuncto vulgo creditum est illic certa reddi oracula ac Trophonio perinde ut deo sacrificari coeptum. Quidam aiunt Agamedem et Trophonium Daedali opera suffuratos aufugisse et Trophonio fugienti terram hiatu diductam vivumque absorbuisse circa Lebadiam. Aliquot post annis, cum Boeoti pestilentia laborarent, consultum oraculum respondit Trophonii manibus honorem habendum esse. At illi cum essent ignari, ubinam terrarum illius esset monumentum, apum indicio repererunt. Nam ubi eas conspicerent e cavo quodam subscatentes, conjectarunt eum esse locum. Quare visum est aliquem in id antrum demittere, qui rem exploraret. Quidam igitur ingressus duos dracones obvios habuit. Quibus objectis offis mellitis illaesus evasit. Unde et mos inolevit, ut antrum Trophonii subituri placentas aliquot secum deferant. Prius quam autem subirent, certis diebus ceremoniis praescriptis lustrabantur pure interim agentes ; deinde stola sacra ornati descendebant hastas manu gestantes, ut aiunt nonnulli, quo vim serpentium depellerent. M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro I tradit Trophonium et Agamedem exaedificato templo Apollini Delphico venerantes deum laboris sui mercedem petisse, nihil quidem certi, sed quod esset optimum homini. Quibus Apollo se id daturum ostendit post diem ab illo tertium ; qui ut illuxit, mortui sunt reperti. Recentiores ita tradunt Trophonium virum quempiam fuisse supra modum gloriae famelicum Empedoclique simillimum, extructoque sibi subterraneo domicilio oracula reddidisse. Deinde ubi ille fame interisset, genium quendam in id immigrasse atque oracula reddere perrexisse ; post superstitione mortalium plures in id antrum demisisse sese ac dies complures fuisse commoratos. Quae quidem Trophonii fabula mihi adeo videtur similis ei, quae de Patricii antro, quod est in Hibernia, fertur, ut altera ex altera nata credi possit. Tametsi non desunt etiam hodie permulti, qui descendant, sed prius triduano enecti jejunio, ne capite sano ingrediantur. Qui descenderunt aiunt sibi ridendi libidinem in omni vita ademptam. Plutarchus in commentario De daemonio Socratis narrat Timarchum quendam in Trophonii specum ingressum, posteaquam illinc redisset, prodigiosa dictu narrasse sibi visa, non abhorrentia ab iis, quae Beda et alii nonnulli Christiani scriptores de inferis prodiderunt. Meminit et Cicero libro De natura deorum tertio hujus Trophonii. Meminit Herodotus in primo. Sed plurima de hoc nugamento nugatur apud Philostratum Apollonius, vir meo judicio dignus, qui non alia de re philosophari debuerit. Ridet locis aliquot Trophonium hunc Lucianus, adamantinus omnium superstitionum insectator, per cujus antrum et Menippus se jocatur ab inferis redisse. Hujus antri mentionem facit Euripides in Ione :

Τί θέσπισμ᾿ ἐκ Τροφωνίου φέρεις,

id est

Quod ex Trophonii refers oraculum ?

Item in eadem :

Σηκοὺς δ᾿ ἐνστρεφέρεις Τροφωνίου,

id est

Templa adis Trophonii.

Quae nos de Trophonii antro retulimus, partim ex Aristophanis interprete partim ex Zenodoto sumus mutuati.

Index Adagiorum