I. 7. Oppedere et oppedere contra tonitrua. lxxvi

Oppedere proverbialiter pro reclamare et contemnere reperimus usurpatum. Horatius in Sermonibus : Vin tu / Curtis Judaeis oppedere ? Aristophanes in Pluto : Καὶ τῆς Πενίας ἀνταποπερδεῖν. Rursum in eadem alibi :

Καὶ τῆς Πενίας καταπερδεῖν,

id est

At paupertati oppedere tristi,

quod jam divites facti paupertatem negligere possent. Idem in Nubibus :

Καὶ βούλομαι ἀνταποπερδεῖν

Πρὸς τὰς βροντάς,

id est

Voloque ipsum oppedere / Contra coeli tonitru.

Verba sunt Strepsiadis adorantis nubes et contemnentis tonitrua Jovis. Interpres addit natum ex artificio quodam in scena repraesentari solito lapillis ex amphora in vas quoddam aeneum praecipitatis atque ita tonitrui strepitum imitantibus, ut hoc sit velut obstrepere tonitruis. Equidem opinor allusum ad veterum poppyssandi consuetudinem. Antiquitus enim cum fulguraret, poppysmatibus obstrepebant id remedio fore rati, ne quid laederet fulgur. Aristophanes in Vespis :

Κἂν ἀστράψω, ποππύζουσιν,

id est Quod si fulguraro poppyssant. Unde quidam per jocum, veluti perperam imitantes aliorum poppysmata, crepitum ventris aedebant. Cyclops apud Euripidem in ejusdem nominis tragoedia Jovis tonitruum contemnens loquitur hoc pacto :

Εἶτ᾿ ἐκπιὼν γάλακτος ἀμφορέα, πέπλον

Κρούω, Διὸς βρονταῖσιν εἰς ἔριν κτυπῶν,

id est

Ubi lactis epotavero amphoram, peplum

Quatio, Jovis ex pari tonitribus obstrepens.

Index Adagiorum