I. 7. Plaustra conviciis onusta. lxxiv

Eodem allusit Lucianus, cum ait in Eunucho : Καὶ ὅλας ἁμάξας βλασφημιῶν κατεσκέδασαν ἀλλήλων, id est Et solida plaustra conviciis onusta inter se effundebant. Loquitur de duobus philosophis inter sese contumeliose altercantibus. Significat autem ὑπερβολικῶς tantum conviciorum, quantum plaustro possit vehi. Quae quidem ipsa figura ad proverbii naturam pertinet, cum dicemus plaustra promissis onusta et naves pollicitis onustas pro maximis amplissimisque promissis. Nam et ἁμαξιαῖα, id est plaustralia, Graeci vocant magnifica fastuosaque a plaustris ducto nomine. Alexis apud Athenaeum libro nono detorsit in bonam partem :

Παρέθηκε τὴν τράπεζαν εἶτα περιφέρων

Ἀγαθῶν ἁμάξας,

id est Apposita mensa est ac dein circumtulit rerum bonarum plaustra.

Index Adagiorum