I. 7. De plaustro loqui. lxxiii

Libertas veteris comoediae eousque progressa est, ut non solum civium primates, verumetiam deos nominatim taxaret ; id quod apparet ex Aristophane, qui in Pluto Jovem, Mercurium, Aesculapium reliquosque deos omneis contumeliose tractat, Bacchum item in Ranis non admodum honorifice. Quoniam autem apud priscos illos hujusmodi fabulae in plaustris agebantur a juvenibus ore fece collito, ne possent agnosci, qui magna licentia in obvium quemque dicteria jaciebant ; inde natum adagium Ὡς ἐξ ἁμάξης λαλεῖν, id est Tanquam e plaustro loqui, de his, qui palam ac libere conviciantur. Id notat Aristophanes in Nebulis dicens :

Οὔ μοι σκώψῃς οὐδὲ ποιήσῃς ἅπερ οἱ τρυγοδαίμονες οὗτοι,

id est

Non me ludes nec mi facies ea, quae trygodaemones isti.

Nisi malumus haec referre ad consuetudinem, quae posterioribus etiam seculis duravit apud Athenienses. Nam in festo, quod Lenaeum appellant, mos erat poetas inter se concertare scriptis carminibus ad risum concitandum accommodatis, quae sedentes in plaustris pronuntiabant invicem sibi convicia dicentes. Sunt qui ad Eleusinia sacra, quae magna vocantur, referunt, in quibus mulieres curru vehebantur atque interim dum veherentur ex more mutuis conviciis sese lacessebant. Lucianus in Jove tragoedo : Ὡς δαιμόνων οὐδενὸς φείδεται, ἀλλ᾿ ἐξ ἁμάξης παρρησιάζεται καὶ

Μάρπτει ἑξείης, ὅς τ᾿ αἴτιος

ὅς τε καὶ οὐκί , id est Ut nulli deorum parcit, verum e plaustro libere loquitur

Corripiens simul insontem pariterque nocentem.

Objicit et Demosthenes Aeschini, quod in se veluti de plaustro dicenda et non dicenda protulisset. Unde hoc ipsum, veteris comoediae licentia, proverbii quiddam sapit. Divus Hieronymus ad Rusticum monachum : Ego enim neminem nominabo nec veteris comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam. Allusit huc, opinor, Aristophanes in Equitibus :

Οἴμοι, σὺ δ᾿ οὐδὲν ἐξ ἁμαξουργοῦ λέγεις,

id est

Heu mihi, nihil tu loqueris e plaustrario.

Siquidem ἁμαξουργοί vocantur plaustrorum fabri.

Index Adagiorum