I. 7. Aristophanis et Cleanthis lucerna. lxxii

Aristophanis et Cleanthis lucerna propter insignem studii diligentiam in proverbium abiit. Ut is ad Aristophanis aut Cleanthis lucernam dicatur lucubrare, qui summo studio exquisitaque cura singula pensitat. Varro libro De lingua Latina primo : Quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubrem nolui praeterire, qui poetarum modo verba, ut significant, expediunt. Opinor autem adagium sentire de Aristophane grammatico. Neque fama caruit etiam Epicteti lucernula, quae post illius mortem magno aere redempta est. Caeterum quod ait Juvenalis :

Haec ego non credam Venusina digna lucerna ?

magis pertinet ad investigationem quam ad lucubrationem.

Index Adagiorum