I. 7. Olet lucernam. lxxi

Τὸν λύχνον ὄζει, id est Lucernam olet. De re meditata multoque studio elucubrata. Inde ductum quod studiosi ad lucernam vigilantes soleant elaborare, si quid accuratius velint excudere. Jactatum olim in Demosthenem, illius ἐνθυμήματα τὸν λύχνον ὄζει, id est enthymemata lucernam olere, quod omnia de scripto diceret ac praemeditatus domi. Unde et illud de eodem celebratur elogium, quod plus olei quam vini consumpserit. Erat enim abstemius et ὑδροπότης atque extrema etiam senecta ad lucernulam illam suam exercebatur.

Index Adagiorum