I. 7. Nosce tempus. lxx

Γνῶθι καιρόν, id est Noveris tempus. Celebratur in primis inter VII sapientum apophthegmata ac, ut alia pleraque, pluribus auctoribus asscribitur a nullo non usurpatum. Hesiodus :

Μέτρα φυλάσσεσθαι· καιρὸς δ᾿ ἐπὶ πᾶσιν ἄριστος,

id est

Obervatos modum, nam rebus in omnibus illud

Optimum erit, si quis tempus spectaverit aptum.

Huc allusit Theocritus in Idyllio Λ :

Ἀλλὰ τὰ μὲν θέρεος, τὰ δὲ γίγνεται ἐν χειμῶνι,

id est

Verum alia aestivo atque hiberno tempore fiunt.

Quin et Isocrates ad Demonicum scribit injucundum in omni re esse, quicquid intempestivum sit. Adeo cunctis in negotiis plurimum habet momenti temporis et opportunitatis observatio. Idem admonent Graecorum sententiae :

Ὡς μέγα τὸ μικρόν ἐστιν ἐν καιρῷ δοθέν,

id est

Vel maxima est pusilla res loco data.

Rursus alia :

Καλὸν τὸ καιροῦ παντὸς εἰδέναι μέτρον,

id est

Res bella cuncti nosse temporis modum.

Praeterea Pindarus in Pythiis : Ὁ δὲ καιρὸς ὁμοίως / Παντὸς ἔχει κορυφάν, id est Tempus pariter in omni re fastigium obtinet. Item illud Horatii :

Dulce est desipere in loco.

Tantam vim habet opportunitas, ut ex honesto inhonestum, ex damno lucrum, ex voluptate molestiam, ex beneficio maleficium faciat et contra breviterque rerum omnium naturam permutet. Haec in aggrediundo conficiendoque negotio praecipuum habet momentum, ut non sine causa veteres videantur eam divinitate donasse, tametsi apud Graecos mas est hic deus appellaturque Καιρός. Ejus simulachrum ad hunc modum fingebat antiquitas. Volubili rotae pennatis insistens pedibus, vertigine quam citatissima semet in orbem circumagit, priore capitis parte capillis hirsuta, posteriore glabra, ut illa facile prehendi queat, hac nequaquam. Unde dictum est occasionem arripere. Ad quod erudite simul et eleganter allusit quisquis is fuit, qui versiculum hunc conscripsit :

Fronte capillata, post haec Occasio calva.

Sed libet et Posidippi super hac re carmen adscribere, quod quamobrem Politianus omittendum existimarit, admiror. Est autem hujusmodi :

Τίς πόθεν ὁ πλάστης ; Σικυώνιος. Οὔνομα δὴ τίς;

Λύσιππος. Σὺ δὲ τίς ; Καιρὸς ὁ πανδαμάτωρ.

Τίπτε δ᾿ ἐπ᾿ ἄκρα βέβηκας ; Ἀεὶ τροχάω. Τί δὲ ταρσοὺς

Ποσσὶν ἔχεις διφυεῖς ; Ἵπταμ᾿ ὑπηνέμιος.

Χειρὶ δὲ δεξιτερῇ τί φέρεις ξυρόν ; Ἀνδράσι δεῖγμα,

Ὡς ἀκμῆς πάσης ὀξύτερος τελέθω.

Ἡ δὲ κόμη, τί κατ᾿ ὄψιν ; Ὑπαντιάσαντι λαβέσθαι.

Νὴ Δία τἀξόπιθεν πρὸς τί φαλακρὰ πέλει;

Τὸν γὰρ ἅπαξ πτηνοῖσι παρατρέξαντά με ποσσίν,

Οὔτις ἔθ᾿ ἱμείρων δράξεται ἐξόπιθεν.

Τοῖον ὁ τεχνίτης με διέπλασεν εἵνεκεν ὑμέων,

Ξεῖνε, καὶ ἐν προθύροις θῆκε διδασκαλίην.

Quos versus nos ita vertimus, non quo cum archetypo Graeco certaremus, sed crassiore, sicuti solemus, Minerva planeque ex tempore, quod vel tacente me carmen ipsum indicaverit, videlicet ut intelligi dumtaxat possint ab his, qui Graece nesciunt :

Quae patria artifici ? Sicyon. Quo nomine ? Nomen

Lysippo dictum est. Ipse quis es ? Loquere.

Illa ego cuncta domans Occasio. Cur age, pinnis

Insistis ? Volvorque ac rotor assidue.

Cur gemina in pedibus gestas talaria ? Dicam,

Huc illuc volucrem me levis aura rapit.

Quid dextrae sibi vult inserta novacula ? Signum hoc

Quod quavis acie sim mage acuta, docet.

Tecta capillitio facies quidnam admonet ? Illud

Quisque uti me, quoties offeror, arripiat.

Cur autem capitis pars posticaria calvet ?

Quem semel alatis praeterii pedibus,

Is quanquam volet inde cito me prendere cursu,

Haud liceat, simul ac vertero terga viro.

Hac itaque idque tua me finxit imagine causa,

Hospes, scalptoris ingeniosa manus,

Spectandamque domus hic prima in fronte locavit,

Scilicet ut cunctos et moneam et doceam.

Non ab re fuerit et Ausonianum epigramma subscribere, quod ut admonet Politianus, e Graeco videtur effictum, quanquam cum aliis nonnullis diversum tum illo potissimum nomine, quod hic additur Poenitentia comes. Carmen sic habet :

Cujus opus ? Phidiae, qui signum Pallados, ejus

Quique Jovem fecit, tertia palma ego sum.

Sum dea, quae rara et paucis Occasio nota.

Quid rotulae insistis ? Stare loco nequeo.

Quid talaria habes ? Volucris sum. Mercurius quae

Fortunare solet, trado ego, cum volui.

Crine tegis faciem ? Cognosci nolo. Sed heus tu

Occipiti calvo es ? Ne tenear fugiens.

Quae tibi juncta comes ? Dicat tibi. Dic, rogo, quae sis.

Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.

Sum dea, quae facti non factique exigo poenas,

Nempe ut poeniteat, sic Metanoea vocor.

Tu modo dic, quid agat tecum. Si quando volavi

Haec manet, hanc retinent, quos ego praeterii.

Tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris,

Elapsam dices me tibi de manibus.

Index Adagiorum