I. 7. Intempestiva benevolentia nihil a simultate differt. lxix

Senarius est Graecis proverbii vice celebratus :

Ἄκαιρος εὔνοι᾿ οὐδὲν ἔχθρας διαφέρει,

id est

Par odio importuna benevolentia.

Suidas in dictione ἄκαιρος narrat hoc versu Hippolytum respondisse Phaedrae novercae dicenti se illius amore captam esse. Quadrabit in eos, qui dum officiosi student esse, non habita temporis ratione nocent aut molesti sunt sedulitate. Veluti qui non apto tempore objurgant amicum aut qui immodicis et intempestivis laudibus conciliant homini invidiam aut qui pecuniam suppeditant adulescenti, qua fiat deterior. Fertur et alter huic consimilis :

Φίλος με βλάπτων οὐδὲν ἐχθροῦ διαφέρει,

id est

Cum nocet amicus, nihil ab hoste discrepat.

Huc respexit Horatius in Epistolis : Nil moror officium quod me gravat. Rursum alibi :

Sedulitas autem, quem stulte diligit, urget.

Itidem Seneca libro De beneficiis II., Saepe, inquit, nihil interest inter amicorum munera et hostium vota. Quicquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit aque instruit. Quid autem turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium ? In his Senecae verbis pro vota, quod nos ex vetustis exemplaribus reposuimus, vulgati codices habebant acta. Id admonendum erat, ne quis ignarus ut mendum tollat, quod in multis antehac usu venit. Huc pertinet illud Ennianum optimo jure laudatum a Cicerone libro II, De officiis :

Benefacta male locata malefacta arbitror.

Proverbio accedet nonnihil gratiae, si paulo longius deflectatur, veluti si dicas nullos aeque nocere bonis literis atque hos, qui sedulo quidem, at parum feliciter tractant eas. Aut neminem magis officere famae quam ineptum praeconem. Aut secundam fortunam nocentiorem esse adversa.

Index Adagiorum