I. 7. Velocem tardus assequitur. lxvii

Κιχάνει τοι βραδὺς ὠκύν, id est Assequitur celerem tardus. In eum competet, qui viribus imbecillior arte atque ingenio vincit potentiorem. Natum adagium ex Odysseae Θ, ubi lepidissima narratur fabula, quemadmodum Vulcanus claudus, cum suspectam haberet uxorem Venerem, quod furtim cum Marte congrederetur, nec vires suppeterent, quibus adulterum deprehenderet, ad artes atque ingenium confugit. Lectum suum adamantinis atque invisibilibus catenulis circumjunxit ; quod ubi fecisset, foras abire se simulat. Deinde cum in arctissimis essent complexibus Mars et Venus vinculis illis hoc magis irretiti, quo magis se circumagerent, ecce tibi repente redit Vulcanus et prodente sole deos omneis adhibet deprehensi adulterii testes. Quo loco Homerus :

Κιχάνει τοι βραδὺς ὠκύν,

Ὡς καὶ νῦν Ἥφαιστος ἐὼν βραδὺς εἷλεν Ἄρηα

Ὠκύτατόν περ ἐόντα θεῶν οἳ Ὄλυμπον ἔχουσι,

Χωλὸς ἐὼν τέχνῃσι· τὸ καὶ μοιχάγρι᾿ ὀφέλλει,

id est

Nonnunquam assequitur tardus celeremque citumque,

Sicuti nunc Vulcanus, ut est vestigia tardus,

Mavortem cepit, qui pernicissimus unus

Cunctorum quicumque tenent supera astra deorum,

Et quanquam est claudus pede, rem tamen arte peregit.

Proinde etiam debet poenas deprehensus adulter.

Eodem pertinet apologus de vulpe et corvo praedam eandem cursu petentibus, quam vulpes celeritate impar ingenio sibi vindicavit. Item de cancro cursu cum vulpe certante. Item de corydo avicula volatu certante cum aquila. Accidit hujusmodi quiddam et in piscibus, ut, qui tardissimi sint, arte capiant velocissimos. Quorum de numero est raia, quae abdens sese locis harenosis aut limosis capillamentis illis suis porrectis pisces allicit allectosque ad os usque pertrahit. Item torpedo abscondit sese in harena limove ac pisces forte incidentes torpore afficit atque ita depascitur. Qua quidem arte venatur etiam hominem. Occultat sese et pastinaca, Graecis trigonis dicta, sed diversa ratione. Atque ita fit, ut, cum sint ipsae segnes, tamen aliquando capiantur mugilem habentes in alvo. Auctor est Aristoteles libro De naturis animalium nono. Plinius autem libro nono testatur mugilibus praecipuam esse velocitatem, ut aliorum piscium vim timentes transversa navigia superjactent. Theognis adagium retulit ad hunc modum :

Καὶ βραδὺς εὔβουλος εἷλεν ταχὺν ἄνδρα διώκων,

id est

Callidus ac tardus celerem insectando prehendit.

Index Adagiorum