I. 7. Omnium rerum vicissitudo est. lxiii

Terentius in Eunucho : Omnium rerum vicissitudo est. Quae sententia significat in rebus mortalium nihil esse perpetuum, nihil stabile, sed omnia velut aestuario quodam fluxu refluxuque decedere atque accedere. Atque his vicibus fortunae ab aliis ad alios transferuntur imperia, opes, gloria, voluptas, eruditio, denique quicquid est aut commodorum aut incommodorum. Sophocles in Oedipo Coloneo has rerum humanarum vices eleganter describit :

Μόνοις οὐ γίγνεται

Θεοῖσι γῆρας οὐδὲ κατθανεῖν ποτε,

Τά δ᾿ ἄλλα συγχεῖ πάνθ᾿ ὁ παγκρατὴς χρόνος.

Φθίνει μὲν ἰσχὺς γῆς, φθίνει δὲ σώματος,

Θνῄσκει δὲ πίστις, βλαστάνει δ᾿ ἀπιστία,

Καὶ πνεῦμα ταὐτὸν οὔποτ᾿ οὔτ᾿ ἐν ἀνδράσιν

Φίλοις βέβηκεν οὔτε πρὸς πόλιν πόλει.

Τοῖς μὲν γὰρ ἤδη τοῖς δ᾿ ἐν ὑστέρῳ χρόνῳ

Τὰ τερπνὰ πικρὰ γίγνεται καὖθις φίλα.

Quorum carminum sententiam utcumque reddemus :

Solis deis

Nunquam senecta molesta nec mors accidit,

At reliqua miscet cuncta tempus impotens.

Terrae per hoc vis atque robur interit

Simulque nostri corporis perit vigor.

Moritur fides, perfidia pullulat invicem,

Nec animus idem nec eadem fragrantia

Haud unquam amico durat erga amiculum

Nec civitati in civitatem permanet.

Siquidem his statim, illis post pusillum temporis

Jucunda quae fuerant, amara ac tristiaet

Ingrata dudum grata fiunt invicem.

Homerus item Iliados Ζ : Νίκη δ᾿ ἐπαμείβεται ἄνδρας, id est Nunc his, nunc illis contingit vincere. Item Iliados Σ :

Ξυνὸς Ἐνυάλιος καί τοι κτανέοντα κατέκτα,

id est

Communis Mars imque vicem perimit perimentem.

Neque vero praetereundum hoc loco bellissimum ejusdem poetae figmentum de duobus doliis, ex quibus Jupiter varie miscet res mortalium. Carmen extat in Iliados ultimo libro, quod non ab re fuerit adscribere :

Δοιοὶ γάρ τε πίθοι κατακείαται ἐν Διὸς οὔδει

Δώρων, οἷα δίδωσι, κακών, ἕτερος δὲ ἐάων·

Ὧι μέν κ᾿ ἀμμίξας δώῃ Ζεὺς τερπικέραυνος,

Ἄλλοτε μέν τε κακῷ ὅ γε κύρεται, ἄλλοτε δ᾿ ἐσθλῷ,

id est

Dolia namque Jovis duo stant in limine plena

Muneribus quae is donat, in hoc mala sunt, bona in illo.

Hinc miscens dispensat acuto fulmine gaudens,

Nunc mala distribuens ac tristia, nunc bona rursum.

Tractum videtur adagium ab Aesopi responso. Is enim rogatus auctore Laertio, quid ageret Jupiter, respondit : Τὰ μὲν ὑψιλὰ ταπεινοῖ, τὰ δὲ ταπεινὰ ὑψοῖ, id est Deprimit excelsa et tollit humilia. Euripides in Ione :

Τὰ θνητὰ τοιαῦτα· οὐδὲν ἐν ταὐτῷ μένει,

id est

Ejusmodi mortalium

Sunt res, ut in eodem nihil duret statu.

Euripides in Icetidibus :

Ὁ γὰρ θεὸς πάντ᾿ ἀναστρέφει πάλιν,

id est

Fortuna cuncta versat in contrarium.

Theognis in sententiis :

Ζεὺς γάρ τοι τὸ τάλαντον ἐπιρρέπει ἄλλοτε ἄλλῳ

Ἄλλοτε μὲν πλουτεῖν, ἄλλοτε δ᾿ οὐδὲν ἔχειν,

id est

Nunc etenim huic libram inclinat, nunc Jupiter illi,

Ut modo sis dives, nil modo possideas.

In quibus versibus Theognis, ut illud obiter indicem, allusit ad locum Homericum in Iliados Θ, ubi Jupiter aureis lancibus expendit Trojanorum ac Graecorum fata. Fertur in eandem sententiam hujusmodi versiculus :

Τὰ θνητὰ πάντα μεταβολὰς πολλὰς ἔχει,

id est

Varias vices res obtinent mortalium.

Celebratur et hoc dictum Κύκλος τὰ ἀνθρώπινα, id est Circulus res mortalium, ut subaudias sunt, quod circumagantur et velut in orbem recurrant fortuna versante rotam. Item Pindarus in Therone :

Ῥοαί δ᾿ ἄλλοτ᾿ ἄλλαι

Εὐθυμιᾶν τε μέτα καὶ πόνων ἐς ἄνδρας ἔβαν.

Quorum carminum sensus est : Jucunda ac tristia aestus in morem vicissim accidere mortalibus. Homerus locis aliquot appellat ἑτεραλκέα νίκην, id est victoriam alternatim nunc his, nunc illis obtingentem.

Index Adagiorum