I. 7. Efficimus pro nostris opibus moenia. lxii

Efficimus pro nostris opibus moenia. Quadrat in tenui fortuna parvisque facultatibus homines, qui tamen ipsi quoque pro rei modulo vivunt laute. Plautus in Sticho :

Quibus divitiae sunt domi, scaphiis et cantharis

Batiochis bibunt. Nos nostro Samiolo poterio,

Tamen vivimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.

Hactenus Plautus. Itidem vulgo dicitur hodieque pusillae aviculae pusillos nidulos construunt.

Index Adagiorum