I. 7. Oedipi imprecatio. lxi

Οἰδίποδος ἀρά, id est Oedipi imprecatio. De tragicis et ingentibus malis. Qui Graeca colligunt adagia citant ex Aeschylo hujusmodi fabulam : Eteocles et Polynices de more patri ex unoquoque sacro partem anteriorem mittebant. Cum autem aliquando per imprudentiam atque incogitantiam coxam, hoc est posteriorem partem, misissent, ille existimans id non oblivione neque imprudentia, sed contumeliae causa factum imprecationibus diris eos est execratus. Alii narrant Oedipum, simulatque cognovisset se parricidam esse tum autem cum matre consuetudinem habuisse, suis ipsius manibus oculos sibi eruisse. Quae res ubi ejus loci incolis cognita est, Oedipum expulerunt urbe. Ille in exilium abiens filios, quod patrem in calamitate non defenderent, execrationibus devovit. Quae quidem neutiquam irritae fuerunt, nam juvenes mutua caede extincti sunt. Mater sibi mortem conscivit, Oedipus ipse fulmine ictus interiit. Cujusmodi autem fuerint hujusmodi impecrationes, Diogenes Cynicus apud Laertium propemodum indicat, qui per jocum dicere solitus erat sibi τὰς τραγικὰς ἀράς, id est tragicas execrationes, occurrisse. Esse enim sine domo, sine civitate, privatum patria, pauperem, palantem, vitam in diem agentem. Sophocles in Tyranno fingit Oedipum ignarum etiamnum de quo Phoebus dixisset exigendo, tanquam qui civitatem suis sceleribus pollueret, multa dira in eum, hoc est in se, precantem. Euripides in Phoenissis :

Ἀρὰς ἀρᾶται παισὶν ἀνοσιωτάτας,

id est

Dirissimas preces precatur liberis.

Verba Jocastae de Oedipo. Idem in Oedipo Coloneo sic Oedipum imprecantem facit Polynici, ut fraterna manu occideretur vicissimque occideret :

Τάσδε συλλαβὼν ἀράς,

Ἅς σοι καλοῦμαι, μήτε γῆς ἐμφυλίου

Δορὶ κρατῆσαι μήτε νοστῆσαι ποτε

Τὸ κοῖλον Ἄργος, ἀλλὰ συγγενεῖ χερὶ

Θανεῖν κτανεῖν θ᾿ ὑφ᾿ οὗπερ ἐξελήλασαι.

Τοιαῦτ᾿ ἀρῶμαι καὶ καλῶ τοῦ Ταρτάρου

Στυγνοῦ πατρῷον Ἔρεβος,

et reliqua quae sequuntur. Id est

Haec te sequantur agmine imprecamina

Tibi quae imprecor, uti neve natali solo

Potiare bello neve ad Argos postea

Redire liceat, immo fraterna manu

Perimaris ac vicissim eum dedas neci,

Qui te expulit, fratrem. Ista vobis imprecor

Testorque patrii triste numen Tartari.

Horatius hoc genus imprecationis diras vocat in Odis :

Diris agam vos, dira deprecatio

Nulla expiatur victima.

Hujusmodi autem parentum in liberos devotiones esse formidandas Homerus quoque testatur Iliados Ι, cum Phoenix narrat se paternis execrationibus obnoxium fuisse idque contigisse quod illi fuerant imprecatae. Carmen Homeri sic habet :

Μή ποτε γούνασιν οἷσιν ἐφέσσηται φίλον υἱὸν

Ἐξ ἐμέθεν γεγαῶτα· θεοὶ δ᾿ ἐτέλειον ἐπαράς,

id est

Orat, ne in genibus proles aliquando sederet

Ex me nata suis ; diique audivere precantem.

Index Adagiorum