I. 7. Ipsa olera olla legit. lx

Ipsa olera olla legit. In eos quadrabit, qui suum ipsorum vitium in aliud quippiam rejiciunt aut qui sic ad scelus aliquod quasi facti sunt, ut non possint non peccare. Catullus in Caesarem :

Mentula moechatur, moechatur mentula certe.

Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.

Nam olla coquendis oleribus nata est, vel quod absurdissimum sit, si quis dicat ollam legere olera, quae non coquet, nisi si quis immiserit. Non igitur olla in causa est, sed qui injicit mala olera. Non est admodum huic dissimile, quod ex Homero ceu proverbiale citat Tertullianus : Ipsum ferrum virum attrahit. Id a nobis alio dictum est loco in proverbio Tollenda mali occasio. Item Ipsa olla lenticulam attigit.

Index Adagiorum