I. 1. Capra contra sese cornua. lxvi

Ἡ Αἲξ καθ᾿ ἑαυτῆς τὰ κέρατα, id est : Capra contra semetipsam cornua. Ad superiorum classem pertinet ab apologo natum. Capra quaepiam cum esset jaculo vulnerata, circumspectans undenam id mali sibi evenisset, arcum contemplans caprinis cornibus compactum, dixit ad hunc modum : Καθ᾿ ἐμαυτῆς ἔφυσα τὰ κέρατα, id est : In meam ipsius perniciem produxi cornua.

Index Adagiorum