I. 7. Lumen soli mutuas. lviii

Τὸ φῶς ἡλίῳ δανίζεις, id est Lumen soli mutuum das. Cum docemus doctissimum, monemus vehementer prudentem aut cum conamur exponere, quae per se sunt clarissima, aut sermone celebrare, quae sua sponte sat illustria sunt. Sol enim fons omnis luminis putatur, qui lucem mutuare solet, non mutuo accipere. Refertur in iis collectaneis, quae Plutarchi titulo circumferuntur. Est simile quiddam apud Fabium de iis, qui per se clara conantur illustrare, eos perinde facere, quasi si quis studeat clarissimo soli mortale lumen inferre.

Index Adagiorum