Adagiorum Chiliades

I. 7In silvam ligna ferre.lvii

In silvam ligna ferre est aliquem iis rebus augere velle, quibus ipse maxime abundet. Horatius in Sermonibus :

Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra

Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus

Post mediam noctem visus, cum somnia vera :

In silvam non ligna feras insanius ac si

Graecorum malis magnas implere catervas.

[Serm., I, 10, 31] Eadem ratione dicimus : In mare deferre aquam, quorum utrumque nos in epigrammate quodam conjunximus,

Largiri numeros tibi, Petre, hoc est

Silvae ligna, vago mari addere undas.

[Carm., 35] Utrumque congruit cum eo, quod alio retulimus loco, UlulasAthenas.