I. 7. Ante victoriam encomium canis. lv

Πρὸ τῆς νίκης τὸ ἐγκώμιον ᾄδεις, id est Ante victoriam encomium canis. In eum, qui praepropere gloriatur re nondum confecta. Nam apud Graecos, qui rem strenue gessissent in bello, oratione quapiam aut carmine laudabantur ; quae laudatio proprie encomium dicitur. Extat enim Theocriti carmen in laudem Ptolemaei, cui titulus Encomium, et Luciani Demosthenis encomium. Apud Romanos ovationes, supplicationes, triumphi praemia virtutis erant ; unde liceat dicere Antequam viceris, triumphum paras. Platon in Lyside : Πρὶν νενικηκέναι ποιεῖς τε καὶ ᾄδεις εἰς ἑαυτὸν ἐγκώμιον, id est Priusquam viceris, et facis et canis de teipso encomium. Non abludit hinc, quod ait Plato in Theaeteto : Φαινόμεθα ἀγεννοῦς ἀλεκτρυόνος δίκην πρὶν νενικηκέναι ἀποπηδήσαντες ἀπὸ τοῦ λόγου ᾄδειν, id est Videbimur galli ignavi more, priusquam vicerimus a sermone desilientes canere. Siquidem hic mos animanti cantu victorem se testari. Huc pertinet illud, quod alibi retulimus ex Solonis auctoritate : Ὅρα τέλος μακροῦ βίου. Tum illud Pindari in Isthmiis :

Ἔστιν δ᾿ ἀφάνεια τύχας καὶ μαρναμένων,

Πρὶν τέλος ἄκρον ἱκέσθαι,

id est Est autem incerta fortuna etiam pugnantium, priusquam ad summum finem perveniatur.

Index Adagiorum