Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 651

I. 7In aere meo est.li

Quem nobis officiis obstrictum significamus ita, ut jam totus certoque noster sit, eum in aere nostro dicimus esse. Nam antiquitus omnis pecunia aerea erat auri usu nondum reperto in feriendis nomismatis. Memini legere apud Ciceronem libro Epistolarum familiarium decimotertio : Et mehercle semper sic in animo habui te in aere meo esse propter Lamiae nostri conjunctionem et singularem necessitudinem. [Fam.] Item libro decimoquinto : Marcum Fabium, quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum. Multi enim anni sunt, cum ille in aere meo est et a me diligitur. [Fam., XV, *]