I. 1. Anagyrim commoves. lxv

Superiori neutiquam dissimile videtur illud apud Graecos celebratum : Ἀνάγυρον κινεῖς, id est : Anagyrum commoves. In eos, qui sibiipsis malorum auctores essent quique in suam ipsorum perniciem quempiam irritarent. Unde ducta sit paroemia, varie narratur ab auctoribus. Alii ad fruticis naturam referunt, cujus meminit in tertio libro Dioscorides, quem quidam magyrum, quidam anagyrum appellent, nonnulli acopon, medicamentis quidem efficacem, verum odore majorem in modum gravi, maxime si manu teratur ; cujus fructus gustatus vehementem vomitum promovet. Unde vel ab odoris molestia, quae carpentem consequitur, adagium ductum videri potest, quandoquidem et acopi vocabulum indidem apparet repertum, vel a concitandi vomitus efficacia. Meminit hujus et Plinius libro vicesimoseptimo, capite quarto. Sunt qui dicant Anagyrum locum esse in Attica, quae ad tribum pertineat Erechtheidem auctore Stephano, ubi frutex quidam gravissimi odoris plurimus proveniat, ut anagyrum pro frutice non secus accipiamus quam anticyram pro elleboro. Rursum alii Anagyrum genium quendam existimant, qui propter violatum sacellum suum vicinos omneis funditus everterit. Atque hujus adagii mentionem fieri apud Aristophanem in Lysistrata. Et sane apud Aristophanem locus sic habet :

Πόθεν εἰσίν; Ἀναγυρουντόθεν. Νὴ τὸν Δία,

Ὁ γοῦν Ἀνάγυρός μοι κεκινῆσθαι δοκεῖ,

id est

Unde advenit ? Ab Anagyro : ergo per Jovem

Anagyrus esse motus apparet mihi.

Suidas hujusmodi ferme commemorat. Anagyrasion quendam genium fuisse (sic a loco quem diximus cognominatum), qui senem vicinum, quod lucum suum incidisset, hunc ad modum ultus sit. Senis concubinae insanum quendam amorem immisit in illius filium, quae cum adulescentis animum pellicere non posset, eum ultro apud patrem detulit, quod sese de stupro non desineret interpellare. Pater persuasus a muliere filium e tecto praecipitem dedit ac interemit. Deinde facti poenitens semetipsum laqueo praefocavit. Postremo mulier sese in puteum abjecit. Atque hujus fabulae citat auctorem Hieronymum, haud scio quem, in opere De tragoediarum scriptoribus.

Index Adagiorum