I. 7. Canis vindictam. xlvii

Κυνὸς δίκην, id est Canis vindictam. Macedonicum adagium in eos, qui praeter expectationem poenas dant iis, quos aliquando laeserunt. Natum ab Euripidis tragici poetae interitu. In Macedonia vicus quispiam est, qui Thracum dicitur, propterea quod olim a Thracibus sit inhabitatus. Hic cum canis quidam Archelai regis aberrasset, Thraces de more suo mactatum sacrificarunt ac devorarunt. Quod ubi comperisset Archelaus, talentum eis mulctam dicit. Verum cum illi solvendo non essent, Euripidem subornarunt, qui regem exoraret, ut sibi mulctam remitteret ita ut fecit. Postea vero cum Euripides in silva quadam solus esset et Archelaus a venatu reverteretur, canes Euripidem cinctum discerpserunt devoraruntque. Existimatum est autem eos canes ex eo prognatos fuisse cane, quem Thraces sacrificarant. Hinc adagium apud Macedonas increbuit Canis vindictam, subaudiendum passus est aut aliud commodius. Valerius Maximus libro IX., capite De morte non vulgari refert Euripidem, cum ab Archelao rege Macedonum coenae adhibitus fuisset, domum a convivio repetentem a canibus fuisse discerptum. Eos canes ab aemulo quopiam immissos fuisse confirmat A. Gellius Noctium Atticarum libro XV., capite vigesimo. Suidas addit hos aemulos fuisse Arrideum Macedonem et Crateuas Thessalum poetam, quos Euripidis gloria urebat. Hi finxerunt eum a regiis canibus dilaceratum fuisse. Sunt qui narrent eum non a canibus, sed a mulieribus fuisse dilaniatum, cum intempesta nocte Craterum adulescentem peteret, Archelai amasium. Testatur enim et Gellius Euripidem μισογύνη, id est mulierum osorem, fuisse. Sed quod ad superiorem attinet opinionem, fabulam non usquequaque dissimilem narrat Plutarchus in dialogo De comparatione terrestrium animantium et marinorum. Pyrrhus, inquit, rex iter faciens canem repperit corpus hominis interfecti servantem, cumque cognovisset eum tertium jam diem impastum manere nec a cadavere divelli, jussit extinctum sepeliri, canem secum adducendum curavit. Paucis post diebus militum delectus est actus omneisque regem sedentem praeteribant. Aderat et canis quietus interim, donec domini interfectores praetereuntes conspicatus est. In hos protinus iratus cum clamore irruit ac saepius allatravit subinde respectans Pyrrhum, adeo ut non solum ipsi Pyrrho, sed et omnibus, qui aderant, suspicio nasceretur. Proinde cum et aliae nonnullae conjecturae, ita ut fit, accederent aliunde, duo comprehensi sunt et facinus confessi supplicio sunt affecti. Addit et Hesiodi interfectores ab ipsius cane proditos supplicium dedisse. Subjicit his quod memoria dicit accidisse. Quidam irrupit in Aesculapii templum sublatis aureis et argenteis aliquot monumentis clam et ignotus, ut putabat, aufugit. At canis, templi custos, cui nomen Capparus — nam indignus qui periret ἀνώνυμος — cum videret neminem aedituorum sua voce commoveri, fugientem sacrilegum est insecutus ac primum quidem saxis petitus haud tamen discedebat. Exorto die non accedebat propius, sed procul oculis observans sectabatur nec cibum objectum capiebat. Rursum juxta dormientem cubabat et ipse et abeuntem ad consimilem modum insequebatur. Quod si qui viatores fuissent obvii, iis cauda adblandiebatur, in illum unum latrabat ac saeviebat. Haec cum ab aliis alii didicissent simulque et canis et hominis figuram cognovissent, sacrilegum apprehenderunt et ad supplicium duxerunt cane praecedente hilari jam ac gestiente, quod maleficum esset venatus. Unde ei cani de publico pastus decretus est ejusque rei cura sacerdotibus mandata.

Verum ut ad proverbium redeamus, apparet apte dici posse et in hunc sensum, quoties auctor illati mali dissimulatur. Veluti cum veneno tollitur inimicus et spargitur in vulgum rumor illum febri perisse, aut cum princeps immissis in aedes alicujus satellitibus omnia diripit et fama dissipatur a latronibus fuisse spoliatas, aut cum tyrannus subvertit eum, cui male vult, deinde facti invidia confertur in magistratus, tanquam illo inscio fecerint. Videtur hinc fluxisse, quod hodie passim apud Germanos dictitant, ubi quid accidit incommodi certi incerto auctore quodque nemini possis imputare, id canis accidisse morsu.

Index Adagiorum