I. 7. Adamantinus. xliii

Ἀδαμάντινος, id est Adamantinus pro eo, quod est inexorabilis aut infatigabilis. Huic proverbio incredibilis hujus lapidi durities locum fecit, de qua Plinius libro XXXVII scribit ad hunc modum : Incudibus adamantes deprehenduntur ita respuentes ictum, ut ferrum utrimque dissultet incudesque etiam ipsae dissiliant. Quippe duritia inenarrabilis est simulque ignium victrix natura et nunquam incalescens. Unde et nomen indomita vis Graeca interpretatione accepit. Hactenus Plinius. Unde quicquid invictum atque inexpugnabile, id adamantinum vocamus. Hesiodus :

Ἀλλ᾿ ἀδάμαντος ἔχει κρατερόφρονα θυμόν,

id est

Durus at his animus solido ex adamante creatus.

Theocritus in Amaryllide :

Καί κε μ᾿ ἴσως ποτίδῃ ἐπεὶ οὐκ ἀδαμαντίνα ἐντί,

id est

Me quoque respiciet neque enim est adamantina forsan.

Eodem pertinet, quod Homerus Vulcanum fingit adamantinis vinculis irretientem Venerem et Martem, quod Maro portas et columnas inferorum ex adamante fabricatus est. Socrates in Gorgia Platonis rationes adamantinas vocat, id est inexpugnabiles. Rursus libro De republica X ἀδαμαντίνως ἔχειν dicit pro firmiter tenere : Ἀδαμαντίνως δεῖ δὴ τὴν ταύτην δόξαν ἔχοντα εἰς Ἅιδου ἰέναι, id est Oportet nimirum adamantine sententiam hanc obtinentem ad inferos proficisci. Plutarchus in vita Dionis : Ἐκ δὲ τούτου προϊοῦσα καὶ νεμομένη κατὰ μικρὸν ἡ περὶ τὸ μειράκιον ἄνεσις τοὺς ἀδαμαντίνους δεσμοὺς ἐκείνους, οἷς ὁ πρεσβύτερος Διονύσιος ἔφη δεδεμένην ἀπολιπεῖν τὴν μοναρχίαν ἐξέτηξε καὶ διέφθειρεν, id est Ex hoc autem progressa ac paulatim serpens circa adulescentem remissio adamantina illa vincula, quibus senior Dionysius dixerat se relicturum astrictam monarchiam solvit ac perdidit. Horatius in Odis :

Quis Martem tunica tectum adamantina.

Item alibi :

Si figit adamantinos

Summis verticibus dura necessitas

Clavos.

Itidem Augustinus adversus Manicheum : Sed cum ostendere coepero certas necessariasque rationes, quae illas propositiones adamantinis, ut dicitur, catenis innexae consequuntur. Denique scriptoribus aliquot propter infatigatam studii tolerantiam adamantini cognomen inditum ut Didymo grammatico et Origeni theologo. In consimilem sensum usurpat Pindarus in Isthmiis encomio quinto laudans Lamponem quendam inter fortes fortissimum, qualis est Naxia cos inter reliquas :

Φαίης κέ νιν ἄνδρ᾿ ἐν ἀθληταῖσιν ἔμμεν

Ναξίαν πέτραις ἐν ἄλλαις

Χαλκοδάμαντ᾿ ἀκόναν, id est

Diceres sane eum virum inter athletas esse Naxiam in caeteris saxis ferrique domitricem cotem. Plinius libro XXXVI, capite VII meminit Naxii marmoris, quod diu fuit in precio et hinc cotes dictas naxias, quae in insula Cypro nascerentur. Est autem Naxus una Cycladum haud procul a Paro, cujus marmora celebrantur ob candorem. Pindari interpres ponit Naxum hanc in Creta, quid secutus incertum. Plinius ponit Naxum oppidum in Sicilia. Stephanus indicat hoc nomen, ut pleraque sunt, compluribus locis esse commune. Addit Creticam cotem appellatam Naxiam, quae eadem dicta sit ναξίας. Subindicat autem hoc proverbium magis pertinere ad dijudicandum et prodendum, quod fallebat, quam ad robur, quemadmodum ante de Lydio lapide diximus. Unde considerandum, an in Plinio pro Cypro legendum sit Creta aut Naxo.

Index Adagiorum