I. 7. Alter Hercules. xli

Proverbialis hyperbole Οὗτος ἄλλος Ἡρακλῆς, id est Hic alter Hercules. De viro praestrenuo ac laborum tolerantissimo. Extat hoc titulo fabula quaepiam ex Menippeis Terentii Varronis, mirum ni proverbiali. Aristoteles libro Moralium Eudemiorum VII. : Ὁ γὰρ φίλος βούλεται εἶναι, ὥσπερ ἡ παροιμία φησίν, ἄλλος Ἡερακλῆς, ἄλλος οὗτος, id est Nam amicus cupit esse, sicuti proverbio dicitur, alter Hercules, alter hic. Plutarchus scribit id cognominis vulgo Theseo attributum, quod multa fortiter patraret exemplo Herculis. Laertius in vitis philosophorum ostendit et Cleanthem philosophum alterum Herculem vulgo dictum fuisse, quod esset omnium laborum patientissimus, adeo ut noctu hauriendo e puteo aquam victum diurnum pararet, unde et Φρεάντλης dictus pro Cleanthe et nihilo tamen segnius egregiam operam interdiu navaret philosophiae. Clearchus apud Zenodotum aliam fabulam adfert, unde hoc sit natum adagium. Ait enim Briareum, qui et ipse Hercules dictus est, profectum Delphos sublatis inde thesauris aliquot ac monumentis ex iis, quae eo in loco servabantur, juxta veterem quandam consuetudinem ad columnas, quas Herculis cognominant, sese contulisse atque itidem illis, quae illic erant, fuisse potitum. Deinde Tyrium Herculem venisse Delphos, ut oraculum consuleret, deumque respondisse Οὗτος ἄλλος Ἡρακλῆς, id est Hic alter Hercules, atque oraculum in adagionem abiisse. Nec desunt, qui hujus dicti originem referant ad Titormum quendam bussequam, qui multis exemplis Milonem superarit. Is se profitens superatum sublatis in coelum manibus dixit : Ὦ Ζεῦ, μὴ τοῦτον Ἡρακλῆν ἡμῖν ἕτερον ἔσπειρας; id est O Jupiter, num hunc nobis Herculem alterum genuisti ? Huc pertinet illud Theocriti in Pastoribus :

Φαντί νιν Ἡρακλῆι βίην καὶ κάρτος ἐρίσδεν,

id est

Viribus Alcidae hunc certare et robore dicunt.

Subjicitque pastor :

Κἤμ᾿ ἔφαθ᾿ ἁ μάτηρ Πολυδεύκεος ἦμεν ἀμείνω,

id est

Me quoque Pollucem mater praecellere dixit.

Erat enim hic excellens in pugilum certamine. Et Graeculus adulator apud Juvenalem divitem imbecillum Herculi aequat Antaeum procul a tellure tenenti. Macrobius libro Saturnalium III scribit in hunc modum : Salios autem Herculi propter ubertatem doctrinae altioris assignat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur. Et sane ita Menippea Varronis affirmat, quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς quia, cum de Hercule multa loqueretur, eundem esse ac Martem probavit. Apud Latinos quoque Ruticello cuidam prodigiosis viribus Herculis nomem attributum. Is mulum suum tollebat, ut scribit M. Varro citante Plinio libro VII. At Hippocrati medico, quod pestilentiam ab Illyriis venientem praedixisset, dimissis ad auxiliandum circa urbes discipulis, Graecia ob meritum eosdem decrevit honores quos Herculi ; nam et is ἀλεξίκακος habitus est. Auctor idem Plinius eodem libro. Quin nomen hoc Herculis videtur vulgari sermone ad omneis viros egregie fortes transferri solere non aliter quam Catonis ad graves et sapientes. Nam Varro quadragintatres Hercules enumerat additque hoc nomine honoratos fuisse omneis, qui fortiter quippiam egissent. Testatur et Macrobius in Saturnalibus hoc nominis compluribus fuisse commune et ante Amphitryonis privignum. Sic et Achilles appellabantur insigni fortitudine duces, quorum de numero fuit Lucius Sicinius Dentatus ob ingentem fortitudinem Romanus Achilles appellatus, quod centum et viginti praeliis cum hoste pugnasset nec ullam haberet cicatricem aversam. Auctor A. Gellius libro secundo, capite undecimo. Denique rationem aut argumentum Achilleum vocant, quod sit insuperabile et insolubile.

Index Adagiorum