I. 7Aurem vellere.xl
Aurem vellere veteres dicebant admonere a prisco ritu sumpta figura, quo in jus ducturi quempiam aurem vellicabant attestantes eum, quem quasi testem meminisse volebant. Inde Horatianum illud in Sermonibus :
[Serm., I, 9, 76] Siquidem ut frons antiquitus erat sacra Genio, veluti scribit in Maronis Silenum Servius, ut digiti Minervae, genua Misericordiae, ita auris Memoriae deae, quam Graeci Μνημοσύνην vocant. Vergilius in Sileno :Et licet antestari, ego vero
Oppono auriculam.
[Buc., 6, 3] Quod imitatus Calphurnius in Bucolicis :Cum canerem reges et praelia, Cynthius aurem
Vellit et admonuit : pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, diductum dicere carmen.
[Buc., 4, 155] Non nihil decoris adjunxit proverbio Calphurnius, quod ad rem transtulit. Quanquam potest paupertas hoc loco pro dea accipi. Seneca libro De Beneficiis quarto : Nec tanquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam ; damno castigabo promittentis temeritatem. [Benef.] Rursus libro 5. : Loquar mecum et mihi aurem pervellam, hoc est ero mihi ipsi monitor, ne similiter peccem. [Benef., V, *] Utitur in hunc modum et aliis aliquot locis ut in epistola quadam : Sit ergo aliquis custos et aures subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus. [Luc.]Vellit nam saepius aurem
Invida paupertas et dicit vilia cura.