I. 7. Felicibus sunt et trimestres liberi. xxxix

Τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία, id est

Felicibus sunt et trimestres liberi.

Senarius proverbialis in principum ac divitum felicitatem, quibus per adulationem omnia laudi vertuntur quique sibi nihil non licere putant, adeo ut quod in homine plebeio perinde ut summum scelus damnatur, in illis uirtutis titulo celebretur. Unde nata sit paroemia, Suetonius Tranquillus declarat Claudii Caesaris vitam his verbis exordiens : Patrem Claudii Caesaris Drusum, olim Decimum, mox Neronem praenomine, Livia, cum Augusto gravida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe vulgatus est versus

Τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία,

id est

Potentibus sunt mensium et partus trium.

Nam mense septimo, decimo et undecimo legitimi sunt partus, quarto et octavo neque vitales fere et perquam rari ; mense tertio nulli partus aediti leguntur. Auctor Plinius lib. VII, ca. 5.

Index Adagiorum