I. 7. Spongia mollior. xxxviii

Ejusdem est generis Τῆς σπογγιᾶς μαλακώτερος, id est Spongia mollior. Sic enim assentator quispiam loquitur apud comicum quempiam citante Plutarcho in commentario De discrimine adulatoris et amici :

Ἐμέ, Νικόμαχε, πρὸς τὸν στρατιώτην τάξατε,

Ἂν μὴ ποιήσω πέπονα μαστιγῶν ὅλον,

Ἂν μὴ ποιήσω σπογγιᾶς μαλακώτερον

Τὸ πρόσωπον,

id est

Nicomache, me isti militi opponas velim,

Nisi pepona loris, quantus est, effecero,

Nisi spongia illi molliorem qualibet

Reddidero vultum.

Ad eundem modum dicebant pepone mollior. Theopompus apud Athenaeum libro secundo : Μαλακώτερα πέπονος καὶ σικύου μοι γέγονε, id est Molliora mihi pepone et cucumere facta sunt. Ad hanc formam pertinet, quod idem citat ex Epicharmo : Πραΰτερος ἔγωγε μαλάχης, id est Mitior equidem malva, quod ea herba vim habeat leniendi. Item cinaedo mollior. Plautus in Aulularia :

Ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.

Nam prisci saltatores et pantomimos cinaedos vocabant, quod cum gesticulatione canerent. Similiter Catullus :

Cinaede Thalli mollior cuniculi capillis.

Index Adagiorum