I. 7. Auricula infima mollior. xxxvi

Huic simillimum, quod M. Tullius usurpat in epistolis ad Q. fratrem libro secundo, Tu, inquiens, quemadmodum me censes oportere esse in republica et in nostris inimicitiis, ita et esse et fore auricula infima scito molliorem. Ammianus libro decimonono : In aliis nimium severus in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula mollior. Translata metaphora ab ea auriculae parte, qua non est aliud in humano corpore mollius aut flexibilius lentiusque, ut quae nec osse rigeat neque carthilagine durescat neque neruis intendatur.

Index Adagiorum