I. 7. Oleo tranquillior. xxxv

Oleo tranquillior. Hyperbole proverbialis in homines minime iracundos lenique ingenio praeditos a liquoris natura sumpta, quo nihil magis tacitum magisque lene. Plautus in Poenulo :

Ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.

Est autem usqueadeo tranquilla olei natura, ut mare quoque rem omnium saevissimam tranquillet, atque ob id urinantes aiunt oleum ore spargere, quod mitiget elementi naturam asperam lucemque deportet. Auctor est Plinius libro secundo. Idem confirmat Plutarchus et cur ita fiat, rationem reddit in libello De causis naturalibus. Rursus in Convivialium quaestiuncularum decade sexta causam adferens, cur Homerus inter tot liquores oleum dumtaxat appellarit ὑγρόν, id est humidum sive liquidum, ostendit oleo nihil inesse asperum, sed undique lene esse et ob id maxime reddere imagines more speculorum. Praeterea nec motum aut percussum strepit quemadmodum humores reliqui nec luctatur cum igni, sed tacite pascit. Denique non est alius liquor, qui tam late diffundatur, cum inungitur corpori, aut serius siccescat aut aeque molliat ac leniat. Utitur hoc adagio et Plato in Theaeteto de scientia, placida ingenia, quae leniter ac tranquille ad disciplinas et disputationes accedunt, oleo molliter fluenti comparans : Ὁ δὲ οὕτω λείως τε καὶ ἀπταίστως καὶ ἀνυσίμως ἔρχεται ἐπὶ τὰς μαθήσεις καὶ ζητήσεις μετὰ πολλῆς τῆς πραότητος οἷον ἐλαίου ῥεῦμα ἀψοφητὶ ῥέοντος, ὥστε θαυμάσαι τὸν τηλικοῦτον ὄντα ταῦτα διαπράττεσθαι, id est At hic adeo leniter ac circumspecte simulque expedite ingreditur ad disciplinas quaestionesque multa cum mansuetudine olei in morem citra strepitum fluentis, ut admireris tantus cum sit haec ad eum modum agere.

Index Adagiorum