I. 7Ab asino delapsus.xxx
Ἀπ᾿ ὄνου καταπεσών, id est Ab asino delapsus. In eos dicitur, qui inconsulte quippiam agunt et imperite, aut in eos, qui a praesentibus commodis, quibus ob inscitiam uti nesciunt, excidunt. Est autem in Graecis verbis faceta allusio ad finitimam orationem mutato accentu ἀπὸ νοῦ id est a mente delapsus tanquam vecors et mentis impotens. Utitur hoc adagio Plato libro De legibus III : Δεῖν φαίνεται ἔμοιγε οἷόνπερ ἵππον τὸν λόγον ἑκάστοτε ἀναλαμβάνειν, καὶ μὴ καθάπερ ἀχάλινον κεκτημένον τὸ στόμα, βίᾳ ὑπὸ τοῦ λόγου φερόμενον κατὰ τὴν παροιμίαν ἀπό τινος ὄνου πεσεῖν, [Leg., III, *] id est Mihi sane videtur sermo velut equus undiquaque restringendus, ne tanquam os habens effrene impetu abreptus juxta proverbium ab asino tanquam a mente excidat. Utitur item Plutarchus in Gryllo. Rursum Aristophanes in Nubibus :
[Nub., 1271] id estΚακῶς γὰρ ὄντως εἶχες, ὥς γε μοι δοκεῖς.
Ἵππους γ᾿ ἐλαύνων ἐξέπεσον νὴ τοὺς θεούς.
Τί δῆτα ληρεῖς ὥσπερ ἀπ᾿ ὄνου ἐκπεσών;
Primus versus dicitur a Strepsiade danistam irridente, quod pecuniam filio suo mutuo datam repetat. Alter est danistae juvenem tacita illusione notantis, qui studio alendorum equorum pecuniam eam absumpserat. Tertius rursum Strepsiadis dicentis illum delirare, perinde quasi non ab equis, sed ab asino decidisset, hoc est ἀπὸ νοῦ id est a mente. Quandoquidem et Latinis mente lapsi dicuntur, qui mente exciderunt. Suetonius in Augusto : Rectorem quoque solitus apponere aetate parvis aut mente lapsis. [Aug.] Quidam huic quoque proverbio hujusmodi affingunt fabulam. Duo quidam cum in desertis locis asinum quempiam forte fortuna nacti essent, contendere inter sese coeperunt, uter eum uti suum domum abduceret ; nam utrique pariter a fortuna videbatur objectus. Hac interim de re illis invicem altercantibus asinus sese subduxit ac neuter eo potitus est. Atque hinc proverbium natum autumant. Mihi magis placet in adagio captatam fuisse allusionem, de qua diximus, maxime quod animadvertam grammaticis id studio fuisse, ut omnibus adagiis fabulam aliquam aut historiam vel commenticiam adjungerent. Ut autem Suetonius dixit mente lapsos, ita Ulpianus titulo De magistratibus conveniendis, facultatibus lapsos dixit, qui redacti essent ad inopiam.Mali, ut videtur, accidit tibi quippiam.
Ita per deos equos agens miser excidi.
Quid haec ita ut delapsus asino blatteras ?