I. 7. Ab asinis ad boves transcendere. xxx

Huic diversum est illud Plautinum : Ab asinis ad boves transcendere, pro eo, quod est ex humiliore conditione ad ditiorum parteis transire. Sic enim apud Plautum in Aulularia Euclio, cujus pauperculi dives quidam expetebat affinitatem :

Venit hoc mihi in mentem, Megadore, te esse hominem divitem

Factiosum, me item esse hominem pauperum pauperrimum.

Nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit

Te bovem esse et me esse asellum. Ubi tecum conjunctus siem,

Ubi onus nequeam portare pariter, jaceam ego asinus in luto,

Tu me bos haud magis respicias natus quam si nunquam siem.

Et te utar iniquiore et meus me ordo irrideat,

Neutrobi habeam stabile stabulum, si quid divortii fuat.

Asini me mordicus scindant, boves incursent cornibus.

Hoc magnum periculum est me ab asinis ad boves transcendere.

Hactenus Plautus. Videtur allegoria ex apologo quopiam mutuo sumpta, qui mihi in praesentia non succurrit.

Index Adagiorum