Adagiorum Chiliades

Adagium 63

I. 1Octipedem excitas.lxiii

Cratinus in Thrattis apud Suidam : Ὀκτώπουν ἀνεγείρεις, [Lex., 130] id est Octipedem excitas, nimirum scorpium, cui pedes sunt octo ac plerumque sub saxis abditus cubat, quem non nisi tuo periculo suscites propter venenum quod in cauda gestat.