I. 7. Omnia octo. xxvi

Ἅπαντ᾿ ὀκτώ, id est Omnia octo. Cum nihil deesse significamus aut cum multa inter se similia videntur. Paroemiam hinc natam existimant. Stesichorus poeta in oppido Catana splendide sepultus fertur monumento diligenti quadam ratione ex omnibus octonis constructo, octo columnis, octo gradibus, angulis octo. Atque hinc proverbium increbuisse Ἅπαντ᾿ ὀκτώ. Meminit hujus et Julius Pollux in nono agens de lusu taxillorum, quem ait numeris constare, in quibus sit unus, qui Stesichorius appelletur, nimirum octo, idque cognominis sumptum esse ab ejus monumento. Sunt qui dicant eum, qui Corinthios in unam civitatem coegit, cives universos in octo tribus distribuisse atque hinc ortum vulgi sermonem. Neque desunt qui scribant idque Evandro, ut citant, auctore octo deos esse, qui rerum imperent summae : ignem, aquam, terram, coelum, lunam, solem, Mithram, noctem. Mithram autem Persae eundem cum sole existimant. Rursum alii dicunt octo fuisse certaminum species in Olympiis atque inde ductum adagium Omnia octo. Quod si nobis quoque conceditur in aenigmate divinare, non absurde natum videri potest a fabula, quam narrat Plutarchus in commentario De daemonio Socratis. Deliis ac caeteris Graecis oraculo responsum fuisse apud Aegyptios ita demum malorum finem fore, si aram, quae in Delo erat, duplassent. Qui cum non intellexissent, quid sibi vellet oraculum, ridicule duplatis singulis arae lateribus imprudentes solidum octuplum effecerunt ob inscitiam proportionis, quae longitudine duplum reddit. Caeterum hac in re consultus Plato, geometriae cum primis peritus, respondit deum Graecis imperitiam exprobrasse, monere, ut geometriae darent operam. Delectatum apparet hoc proverbio Heliogabalum imperatorem, cui morem hunc fuisse scribit Aelius Lampridius, ut simul ad coenam vocaret octo calvos, octo luscos, octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo praelongos et octo praepingues et obesos.

Index Adagiorum