I. 7. In eburna vagina plumbeus gladius. xxv

Huic confine est illud : Ἐν ἐλεφαντίνῳ κουλεῷ τὸ μολύβδινον ξίφος, id est In eburna vagina plumbeus gladius, natum ex Diogenis Cynici apophthegmate. Nam cum adulescens quispiam insigni forma foedum quiddam atque obscenum dixisset, Ex eburna, inquit, vagina plumbeum gladium educis.

Index Adagiorum