I. 7. Anulus aureus in naribus suis. xxiv

Huic poene cognatum est illud quod extat in proverbiis Hebraeorum : Anulus aureus in naribus suis. Sic enim habetur Proverbiorum cap. XI : Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Ubi res quaepiam per se praeclara illic adhibetur, ubi minime addecet. Ut si stulto contingant opes, fatuae forma, genus ignavo, eloquentia viro improbo, magistratus imperito. His enim rebus non modo non ornantur, verum etiam magis ridiculi fiunt. Olim autem anulis quibusdam aureis in auriculas insertis ornari sese credebant, maxime barbari. Inseritur et suillis naribus anulus aereus, quo minus noceant agris rostri suffossione, quae peculiaris est huic animanti ; quapropter et agricolationem monstrasse creditur. Quod si anulum aureum rostro suillo inseras, res sit oppido quam ridenda. Celebratur apud Graecos Menandri versiculus ab hac sententia non admodum abhorrens :

Μισῶ πονηρόν, χρηστὸν ὅταν εἴπῃ λόγον,

id est

Odi improbum, qui verba proloquitur proba.

Huc pertinet illud, quod memorat in Noctibus A. Gellius. Cum quispiam improbatae famae vir sententiam dixisset reipublicae conducibilem, jusserunt eandem ab alio quopiam integro bonoque viro pronuntiari atque illius nomine decerni, quod absurdum existimarent a malo viro bonum consilium aut bonam sententiam proficisci. His adjungendum est illud Antiphanis apud Athenaeum libro VI :

Σαπρὸν σίλουρον ἀργυροῦς πίναξ ἔχων,

id est

Putrem silurum quadra habens argentea.

Quidam silurum existimant eum esse, quem nunc vulgo sturionem dicimus, piscem multo omnium laudatissimum.

Index Adagiorum