I. 7. In lente unguentum. xxiii

Τὸν ἐπὶ φακῇ μῦθον, id est In lenticula fabulam, subaudi narras. Ubi quis mentionem inducit vilius cujuspiam et nihili hominis aliis de viris egregiis verba facientibus. Ad hunc quidem modum legitur in omnibus vulgatis exemplaribus apud A. Gellium libro XIII, capite vigesimoseptimo. Verum placet Hermolai castigationi subscribere, qui locum hunc ita restituit, ut legat Τὸν ἐν φακῇ μύρον, id est In lente unguentum. Quadrat autem in hominem aut in rem quampiam, quae neutiquam in tempore adhibeatur iis, quibus minime congruit. Veluti si philosophum juvenum lascivientium convivio misceas aut inter pocula de rebus gravibus ac theologicis incipias disputare. Quemadmodum videlicet lenticulae, vili legumini, inepte quis admiscuerit unguentum. Siquidem auctore Dioscoride et oculorum aciem ebetat, stomacho gravis, intestinis noxia, nervis, pulmoni et capiti inimica gignit turbulenta insomnia. Dicetur etiam ubi plura inter se dissimilia confundentur. Verba Frontonis apud Gellium sunt haec : Videte tamen, ne existimetis semper atque in omni loco mortales multos pro multis hominibus esse dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satyra proverbium Τὸν ἐν φακῇ μύρον, id est In lente unguentum. Idem usurpavit M. Tullius libro Ad Atticum primo. Legati, inquit, cum auctoritate mitterentur, qui adirent Galliae civitates darentque operam, ne eae cum Elvetiis se jungerent. Legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον Lentulus Clodiae filius. Tametsi hic quoque locus eodem mendo laborat, quo Gellianus ille. Citatur autem adagium ab Aristotele in libro De sensu et sensili : Ἀληθὲς γὰρ ὅπερ Εὐριπίδην εἶπε σκώπτων Στράτις ὅταν φακῆν ἕψηται μὴ ἐπιχεῖν μύρον, id est Nam verum est, quod ait Stratis Euripidem taxans, ubi lenticula coquitur non oportere unguentum infundere. Quo sane loco quae portenta habeant nostri vulgati codices, nihil attinet hic commemorare. Citat et Athenaeus libro Dipnosophistarum IV :

Παραινέσαι σφῶιν τι βούλομαι σοφόν·

Ὅταν φακῆν ἕψητε, μὴ ᾿πιχεῖν μύρον,

id est

Vos admonere callidum quiddam volo,

Ubi lens coquitur, unguenta ne qua infundite,

ex Phoenissis Stratidis, comici poetae. Citat ex Sopatri Necya :

Ἴθακος Ὀδυσσεύς, τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον,

Πάρεστι· θάρσει, θυμέ,

id est

Ithacensis Ulysses in lente unguentum

Adest : aude, anime.

Adducit et Clearchum proverbiorum collectorem, qui hoc quoque recensuerit proverbii titulo Τὸ ἐν φακῇ μύρον, addens extare apud Varronem compluresque Latinorum usos eo proverbio, quibus incognitum tamen sit, unde Varro desumpserit eum iambicum. Huc mihi videtur Aristophanes allusisse, cum ait ἐν Εἰρήνῃ :

Κἀπιφυτεύσεις ἕρπυλλον ἄνω

Καὶ μύρον ἐπιχεῖς,

id est Praeterea seres serpyllum sursum et unguentum infundes. Porro unguentum intelligo oleum odoratum ac velut unguentarium. Alioqui plebeium oleum admiscere lenti nihil prodigiosum. Athenaeus libro II. citat hunc trimetrum ex Eupolide :

Ὄψῳ πονηρῷ πολυτελῶς ἠρτυμένῳ,

id est

Conditum opipare vile malumque opsonium.

Est autem apud scriptores hoc legumen cum primis celebre, quemadmodum bulbus, cepe et allium ; nonnulli etiam encomium lentis scripsere. Quaedam per se pulchra sunt, quae tamen sibi non congruunt. Elegantis igitur est scire quid cui conveniat. Diocles philosophus habitus est ὀψοφάγος. Hic cuidam interroganti, uter piscis esset melior congrus an labrax — nobis dictus lupus — alter, inquit, elixus, alter assus. Sic Flaccus de poeta : Bello malus, utilis urbi. Quoties munus delegatur minus accommodo, apte dixeris ἐν φακῇ μύρον. Adjicietur et hoc. Apud auctores dictionem hanc comperio varie scriptam nunc acute φακήν nunc circumflexe φακῆν, quod cum tam crebro occurrat, vix inscitia casuve factum videri potest. Unde conjicio φακῆν dictam ex contractione pro φακέαν. Nam φακέας legimus apud Athenaeum. Idem λεοντῆν dictam admonet pro λεοντέαν. Haec igitur quibus placet origo, malunt dicere φακῆ, quibus magis placet forma communis origine neglecta scripserunt φακή et φακήν.

Index Adagiorum