I. 7. Graculus inter Musas. xxii

Cui non dissimile videtur Κολοιὸς ἐν ταῖς Μούσαις, id est Graculus inter Musas. Indoctus inter doctissimos, infantissimus inter eloquentissimos. Recte dicetur et in homines ostentatione falsae doctrinae sese jactitantes et viris eruditis impudenter obstrepentes. Est enim graculus avis minime canora, sed tamen odiose garrula atque obstrepera. Confine est his quod in Bucolicis ait Vergilius : Sed argutos inter strepere anser olores. Cygnos canoros esse sic omnium poetarum literis est decantatum, ut nihil sit celebratius, etiam si nemini contigit hunc audire cantum. Nec desunt philosophi, qui hujusce rei rationem quoque reddere conentur. Aelianus addit eos non canere nisi flante Favonio. Unde fertur etiam proverbium Κύκνειον ᾆσμα, id est Cygnea cantio. Contra anseres molesto quodam stridore obganniunt. Proinde cum indoctus inter eruditos garrit, in tempore usurpabitur adagium Anser inter olores.

Index Adagiorum