I. 1. Malum bene conditum ne moveris. lxii

Idem pollet et illud : Μὴ κινεῖν κακὸν εὖ κείμενον, id est Ne moveris malum bene conditum sive quiescens. In eos, qui sua stultitia sibi turbas excitant aut qui mala jam tempore sepulta resuscitant renovantque. Proverbium retulisse videtur Theognis hoc versu :

Πολλάκι γὰρ τὸ κακὸν κατακείμενον ἔνδον ἄμεινον,

id est

Nam persaepe malum praestat domi habere repostum.

Huic simillimum est illud : sopitos suscitat ignes.

Index Adagiorum