I. 7. Argentanginam patitur. xix

Ἀργυράγχην πάσχει, id est Argentanginam patitur. Superiori finitimum est, natum ex historia, quam refert Aulus Gellius in Noctibus Atticis atque item Plutarchus in vita Demosthenis. Ea est hujusmodi : cum adversus Milesiorum legatos, qui auxilii petendi causa Athenas venerant, acriter in contione dixisset Demosthenes obsisteretque, quo minus impetraturi postulata viderentur, causa in diem posterum rejecta legati Demosthenem ipsum adierunt magnaque pecuniae summa, ne contra se diceret, redemerunt. Postridie, cum res denuo foret agenda, Demosthenes multa lana collo circumvoluto in contionem prodiit fingens sese συνάγχην, id est anginam, pati. Eamque rem impedimento esse, quo minus ex more diceret. Tum e populo quispiam, cui simulatio subolebat, exclamabat eum non συνάγχην, sed ἀργυράγχην pati. Est autem synanche morbi genus, quem vulgus medicorum depravate squinantiam appellat. Hunc Aretaeus Cappadox libro primo commemorat inter morbos acutos ostendens bifariam appellari vel κυνάγχην, quod id mali canibus sit familiare, vel συνάγχην, quod spiritum coartet et praefocet.

Index Adagiorum