I. 7Corvum delusit hiantem.xv
Corvus hians Haud dissimili figura dictum est ab Horatio in eum, qui captatorem suum arte frustratus fuerat : Corvum delusit hiantem. Nam haec quoque avis cadaveribus imminet.
, inquit,Plerumque
[Serm., II, 5, 55] Loquitur de Corano, qui Nasicae socero spe testamenti per dolum ostentata moriens nihil praeter plorare reliquit. Videtur autem hoc adagium effictum et imitatum ad illud Graecorum Λύκος ἔχανεν id est Lupus hiat, ut itidem dicere liceat : Lupum delusit hiantem et κόραξ ἔχανεν id est Corvus inhiabat.recoctus,
Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem.