I. 7. Si vultur es, cadaver expecta. xiv

Captatores testamentorum et heredipetae vulgata metaphora vultures appellantur, quod senibus orbis ceu cadaveribus inhient. Nam huic avi proprium cadaveribus tantum vivere. Unde et natura tantum illi sagacitatis addidit auctore Plinio, ut biduo aut triduo praevolet illuc, ubi cadavera sint futura eoque, ut refert vere magnus ille Basilius, ingenti agmine solet comitari castra militum. Hoc minus nocens quam sint homines isti divitum funeribus imminentes, quod neque fruges attingit neque ullum animal, quantumvis imbelle, occidit aut insectatur  ; tantum cadavera vel eorum, quae sponte interierunt vel ab aliis relicta sunt, depascitur. In quibus tamen abstinet a sui generis, id est avium cadaveribus. Quemadmodum et Plutarchus docet in Problematis rerum antiquarum, nequid interim adferam ex Aegyptiorum opinione, qui dicunt vultures omneis esse feminas nec aliter ex Euro concipere quam e Zephyro gravidae fiunt arbores. Unde mirum est hanc avem innocentissimam apud homines tam male audire. Proinde qui divites audent aut accusare aut veneno tollere e medio, milvii vocantur ; qui vero dumtaxat obsequiis et adulationibus aucupantur, ut misceantur testamento, vultures proverbio dicuntur. Seneca libro epistolarum XV, epistola XCVI : Si vultur es, cadaver expecta. Martialis libro sexto :

Amisit pater unicum Silanus.

Cessas mittere munera, Oppiane ?

Heu crudele nefas malaeque Parcae !

Cujus vulturis hoc erit cadaver ?

Diogenianus in collectaneis meminit hujus adagii, sed alia figura ἅπερ γῦπες, id est vulturum ritu. Admonet autem dictum de iis, qui vel ob hereditatis vel alterius alicujus emolumenti spem insidiantur cuipiam.

Index Adagiorum