I. 7. Ira omnium tardissime senescit. xiii

Ὁ θυμὸς ἔσχατον γηράσκει, id est Ira postremum senescit. Huic diversum illud Aristotelis apophthegma, qui auctore Laertio rogatus, quae res quam ocissime consenesceret, respondit beneficium. M. Tullius utrumque complexus Cui placet, inquit, obliviscitur, cui dolet, meminit. Nam vulgo mortales injuriae tenacissime meminisse solent, benefactorum quam facillime oblivisci. Graecum adagium videtur ex Sophocle sumptum, cujus in Oedipo Coloneo haec sunt verba :

Θυμοῦ γὰρ οὐδὲν γῆράς ἐστιν ἄλλο πλὴν

Θανεῖν· θανόντων οὐδὲν ἄλγος ἅπτεται,

id est

Senecta nulla obtingit iracundiae

Nisi mors, sepultos nullus attingit dolor.

Hoc idem innuit Homerus lepidissimo sane figmento de Litis et Ate. Hanc deam facit, quae noxas ac turbas soleat immittere rebus mortalium atque ipsam quidem acribus oculis ac praevelocibus esse pedibus. Caeterum post eam multo intervallo consequi Litas deas, quae, quod Ate turbaverit, sarcire moliantur. Has et strabis oculis fingit et pedibus claudis illud nimirum innuens offensas esse citas, reconciliationes esse tardas, propterea quod injuriae diu meminisse solent homines. Carmen ipsum Homeri subscribam ex Iliadis libro nono :

Καὶ γάρ τε Λιταί εἰσι, Διὸς κοῦραι μεγάλοιο,

Χωλαί τε ῥυσαί τε παραβλῶπές τ᾿ ὀφθαλμώ,

Αἵ ῥα τε καὶ μετόπισθεν Ἄτη ἀλέγουσι κιοῦσαι.

Ἡ δ᾿ Ἄτη σθεναρή τε καὶ ἀρτίπος οὕνεκα πάσας

Πολλὸν ὑπεκπροθέει, φθάνει δέ τε πᾶσαν ἐπ᾿ αἶαν

Βλάπτουσ᾿ ἀνθρώπους· αἱ δ᾿ ἐξακέονται ὀπίσσω.

Ὅς μέν τ᾿ αἰδέσεται κούρας Διὸς ἆσσον ἰούσας,

Τὸν δὲ μέγ᾿ ὤνησαν καί τ᾿ ἔκλυον εὐξαμένοιο·

Ὅς δέ κ᾿ ἀνήνηται καί τε στερεῶς ἀποείπῃ,

Λίσσονται δ᾿ ἄρα ταί γε Δία Κρονίωνα κιοῦσαι

Τῷ Ἄτην ἅμ᾿ ἕπεσθαι, ἵνα βλαφθεὶς ἀποτίσῃ.

Quorum versuum non indolem neque gratiam, sed sententiam, utcumque reddemus Latinis auribus :

Nam Litas etiam genuit Saturnius ingens

Rugosas, pedibus claudis ac lumine laesas,

Quae Ates a tergo veniunt, medeantur ut illi.

Ipsa Ate pedibusque valens et robore praestans

Proinde gradu celeri longe praevertitur, omneis

Occupat et terras prior advenit illa per omneis

Mortales laedens, verum hae post terga sequuntur

Sarturae quicquid commoverit illa malorum.

At vero natas Jove qui reveretur et audit,

Se simul ac adiere, huic commoda plurima gratae

Conciliant hujusque vicissim vota receptant.

Rejicit at si quis praefracte et pernegat illis,

Tunc adito Jove patre precantur, ut ilicet Ate

Huic adsit poenasque suo det denique damno.

Ejusdem Ates fit mentio Iliados T, ubi Jupiter imputans huic deae, quod a Junone deceptus esset, illam capillis arreptam in terras praecipitem dedit interdicens, ne unquam rediret in coelitum contubernium. Hoc Homeri figmentum quidam existimant esse finitimum ei, quod de Lucifero coelis deturbato credunt Christiani.

Index Adagiorum