I. 7. Asinus apud Cumanos. xii

Ὄνος παρὰ Κυμαίους, id est Asinus apud Cumanos. Competit in eos, qui cum sint inepti ridiculique, tamen apud ignotos ipsa novitate habentur in precio. Aut in eos, quibus honos aliquis praeter meritum additus a fortuna tumorem et insolentiam, ita ut fere fit, conciliat ; id quod eleganter notat Demosthenes Olynthiacarum orationum prima : Τὸ γὰρ εὖ πράττειν παρὰ τὴν ἀξίαν ἀφορμὴ τοῦ κακῶς φρονεῖν τοῖς ἀνοήτοις γίνεται, id est Felicitas enim et rerum successus, qui contigerit immerenti, stultis vesaniae causam praebere solet. Cui congruit illud ex Aeschylo citatum :

Ἦ βαρὺ φόρμ᾿ ἄνθρωπος εὐτυχῶν ἄφρων,

id est

Grave pondus amens rebus utens prosperis.

Narravimus alibi fabulam de asino fugitivo, qui apud Cumanos se gessit pro leone.

Index Adagiorum