I. 7. Simia simia est, etiam si aurea gestet insignia. xi

Πίθηκος ὁ πίθηκος κἂν χρύσεα ἔχῃ σύμβολα, id est Simia simia fuerit, etiamsi aurea gestet insignia. Superiori respondet admonens fortunae ornamenta non mutare hominis ingenium. Citatur adagium a Luciano in oratione contra ineruditum. Natum videtur a simiis illis Aegyptiis saltationem humanam imitantibus. Lucianus refert apologum in hunc modum : rex quidam Aegyptius simias aliquot instituit, ut saltandi rationem perdiscerent. Ut enim nullum animal ad figuram hominis propius accedit, ita nec aliud actus humanos aut melius aut libentius imitatur. Artem itaque saltandi protinus edoctae saltare coeperunt insignibus indutae purpuris ac personatae. Multoque jam tempore majorem in modum placebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quispiam nuces, quas clanculum in sinu gestabat, in medium abjecit. Ibi simiae simul atque nuces vidissent, oblitae choreae id esse coeperunt, quod ante fuerat, ac repente e saltatricibus in simias redierunt. Contritisque personis, dilaceratis vestibus pro nucibus inter se depugnabant non sine maximo spectatorum risu. Narratur apologus non absimilis de fele, quam Venus belle adornatam in pedissequarum ordinem adsciverat ac satis apte ἐγυναίκιζε, donec mure e cavo quopiam in medium procurrente declaravit sese nihil aliud esse quam felem.

Index Adagiorum