I. 7Simia in purpura.x
Πίθηκος ἐν πορφύρα, id est Simia purpurata. In varios usus potest adhiberi paroemia, nempe vel in hos, qui tametsi magnifico cultu sint ornati, tamen cujusmodi sint, ex ipso vultu moribusque cognoscitur, vel in hos, quibus dignitas indecora additur, vel quoties rei per se foedae ascititia peregrinaque ornamenta indecenter admoventur. Quid enim tam ridiculum quam simia vestita purpurea veste ? Atque id tamen non raro fieri videmus apud istos, qui simias habent in deliciis, ut, quam maxime possunt, ad humanum morem ornent ac vestiant aliquoties et purpura, quo parum attentos aut imperitos fallant proque homine salutetur simia, aut si deprehensus fuerit fucus, res magis sit ridicula. Quam multos id genus simios videre est in principum aulis, quibus si purpuram si torquem si gemmas detrahas, meros cerdones deprehendes. Lepidius erit si longius transferatur velut in eos, qui barba pallioque simulant sanctimoniam. Tales Augustinus alicubi non ineleganter amiculo philosophos appellat. Et Ammianus libro XIV, Antigonum quendam amictu tenus philosophum appellat. De barbae tenus sapientibus antea nobis dictum est.