I. 7. Plures thriobolos, paucos est cernere vates. viii

Πολλοὶ θριοβόλοι, παῦροι δέ τε μάντιες ἄνδρες, id est

Plures thriobolos, paucos est cernere vates.

Simile carmen est superiori, eodem modo Graecis celebratum. Philochorus apud Zenodotum auctor est olim treis nymphas, Apollinis nutrices, Parnassum incoluisse, quae Thriae dicerentur, unde postea receptum sit, ut calculi sortesque divinorum thriae vocarentur. Unde thrioboli, qui thrias in urnam divinam jaciunt. Sunt qui affirment rationem divinandi per sortes a Minerva fuisse repertam, quae, cum magis floreret quam oracula Delphica, mendax et vana reddita est idque opera Jovis Apollini gratum facere cupientis. Deinde ubi rursum mortales Delphica frequentarent oracula, Pythiam ad hunc modum dixisse :

Πολλοὶ θριοβόλοι, παῦροι δέ τε μάντιες ἄνδρες.

Index Adagiorum