I. 7Duos parietes de eadem dealbare fidelia.iii
Huic finitimum videtur illud : Duos parietes de eadem dealbare fidelia pro eo, quod est eadem re duplicem inire gratiam eademque opera duos pariter demereri. M. Curius ad Ciceronem : Sed, amice magne, noli hanc epistolam Attico ostendere. [Fam., VII, 29, 2] Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duos parietes de eadem fidelia dealbare. Volebat enim Curius pariter et Attico et Ciceroni videri summus ac de se uno fructum quidem Ciceronis, mancipium autem Attici facere. Tractum videtur ab his, qui parietibus opus albarium superinducunt. Legitur et hujusmodi Graecum adagium apud Suidam : Δύο τείχους ἀλείφεις, [Lex., 1581] id est Duos linis parietes. In eos, qui in factionibus utrisque partibus blandiuntur. Utroque claudicare pede Ad hanc classem pertinet illud Hebraei vatis : [I Reg., 18, 21] Duobus dominis servire Item illud Evangelicum : Duobus servire dominis. [Luc., 16, 13] Duobus dominis servire Rursum illud ex Apocalypsi de iis, qui neque calidi sunt neque frigidi. [Ap., 3, 15]