I. 7. Duabus sedere sellis. ii

Duabus sedere sellis est incertarum esse partium et ancipiti fide, ambabus satisfacere velle. Quo verbo nove composito ἀλλοπρόσαλλον Homerus appellat Martem, id est nunc his, nunc illis partibus faventem. Macrobius in Saturnalibus cenis : Laberius mimus in senatum a Caesare lectus cum a Cicerone ad consessum non reciperetur dicente, Reciperem te, nisi anguste sederemus, nimis mordaciter respondit, Atqui solebas duabus sellis sedere, objiciens tanto viro lubricum fidei. Sed id, quod Cicero dixit nisi anguste sederemus scomma erat in Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat, ut eos quattuordecim gradus capere non possent. Hactenus Macrobius. Est autem omnium consensu turpissimum cum utraque parte colludere. At Solon legem tulit, qua punirentur hi, qui in civitatis tumultu neutri partium adhaesissent.

Index Adagiorum