I. 7. Odi memorem compotorem. i

Μισῶ μνάμονα συμπότην, id est Odi memorem compotorem. In eos, qui, quae inter amicos et inter pocula dicuntur liberius, foras eliminant. Lucianus in Lapithis ex poeta quopiam citat. Martialis :

Μισῶ μνάμονα συμπότην, Procille.

Jocatur enim poeta in Procillum quempiam, qui inter pocula jussus postridie coenatum venire venit serio, perinde quasi quae inter vina dicuntur, pondus habere debeant. Hujus proverbii meminit Plutarchus in Symposiacorum primo statim problemate, ubi quaerit, num conveniat in conviviis philosophari. Putat autem dictum adversus eos, qui praeter modum instant et urgent in conviviis ad bibendum impellentes exigentesque praescriptum poculi modum. Solent enim nonnulli non admodum avidi bibendi sic effugere, ut interjectis sermonibus convivas in oblivionem avocent. Deinde si quis forte memor exigat, mentiuntur jam ebibisse sese. Dores autem in Sicilia ἐπιστάθμους, id est conviviorum seu mensarum praefectos, mnamonas appellant, quos Latini modiperatores vocant teste Nonio, quod bibendi modum imperent. Unde proverbium quadrare videbitur in eos, qui modum in convivio praescriptum nimium exacte requirant. Aliis magis videtur, ut proverbium admoneat ἀμνηστίαν, hoc est oblivionem omnium, quae in conviviis vel fiunt vel dicuntur. Id enim testatum esse et majorum fabulis, qui Baccho simul et ferulam et oblivionem consecrarint, nimirum hoc innuentes non oportere meminisse si quid in convivio peccatum sit, aut certe levem admodum ac puerilem reprehensionem sufficere. Nam ferula pueros caedi solitos vel Juvenalis indicat : Et nos ergo manum ferulae subduximus. Idem Plutarchus alias eodem in opere narrat Lacedaemoniis hunc fuisse morem, ut, si quem amicum aut hospitem in domum acciperent, ostensis foribus dicerent : Ταύτῃ οὐκ ἐξέρχεται λόγος, id est Hac non egreditur sermo. Damnat autem hanc consuetudinem, propterea quod sentiat in conviviis sermonibus utendum non ineptis, sed eruditis ac frugiferis, quos efferri sit honestum et conducibile. Refert idem in vita Lycurgi, ex cujus institutione qui natu maximus erat, stabat ad ostium et ad convivium ingredientibus dicebat ostensis foribus : Διὰ τούτων ἔξω λόγος οὐκ ἐκπορεύεται, id est Per hasce nullus sermo progreditur foras. Horatius hoc quoque inter jucundi convivii commoditates commemorat : Ne fidos inter amicos / Sit qui dicta foras eliminet. Huc pertinet ille Graeocrum senarius :

Τὸν γὰρ γυναικὸς ὅρκον εἰς οἶνον γράφω,

id est

Inscribo vino si qua jurat femina,

innuens irrita esse solere quaecumque in compotationibus effutiuntur. Alluditur autem ad proverbium, quod alibi retulimus Εἰς ὕδωρ γράφω, id est In aqua scribo, de re evanida. Huc adscribendum quod, quemadmodum in Symposiacis testatur Plutarchus, veteres Bacchum Oblivionis filium finxerant idque per jocum invertit apud hunc quispiam dicens patrem potius oblivionis appellandum fuisse quam filium, quod vinum praesertim immodicum vel ante senectam adimat homini memoriam.

Index Adagiorum